- BARBAE Evulsio
- BARBAE Evulsiointer sum mi dedecoris genera. Unde contumelia oris levigati, apud Arnob. adv. Gentes l. 6. ubi de Aesculapii statua a dionysio aureâ barbâ spoliata: Si suberat Numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam levigati et dehonestati vultus non iustâ et meritâ per sequutus est ultione? Et inter iustas belli contra Ammonitas suscepti causas Davidi fuit, quod Chanun Servis Davidis (quos consolatores ipsi miserar, patris obitum lugenti) abrasit dimidium barbae, 2 Sam. c. 10. v. 4. Vide quoque Philostratum de Vita Apollonii l. 7. c. 14. Procopium in Esaiam p. 120. >Herodianum in Maxim. et Balbo, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.